- ARCADIUS
- I.ARCADIUSEpiscopus, Ephesino Concilio interfuit, ab Episcopo Romano Caelestino missus, etc. Tom. 2. Concil.Item, Archiepiscopus Bituricensis, A. C. 542. Item, Senator Arvernas, qui auditô, de morte Dieterici, rumore, Childebertum sollicitavit, ut provinciam hancce occuparet, sed cum falsus ille esset, patriae suae exitium attulit. Gregor. Turonens. l. 3. c. 9. 12. et. 16.II.ARCADIUSNoae nepos, Arcadiam tenuit, et nominavit, uti fabulatur Berosus l. 4.III.ARCADIUSfil maior natu Theodosii M. patri successit, A. C. 395. aetat. 18. in imperio Orientali sicut frater eius Honorius, in Imperio Occidentis. Duxit uxorem Eudoxiam, Leontii Phil. filiam, formâ et ingeniô inclitam. Quod aegre ferens praetorii Praefectus Rufinus, Gothos accivit, qui Graeciâ curdelissime vastatâ, ipsam obsedêre Constantinopolim: interim Arcadio, apud quem hucusque plurimum valuit, persuasit, ut copias suas iam victoriae certas aliorsum vocaret. Subolet fraus Ducibus, et Rufinum, qui iam in eo erat, ut Imperator salutaretur, in frusta discerpunt. Succedit Gainas, eoque Imperatorem adigit, ut Procopium, sibi carissimum, cum Iohanne, Saturnino et Aureliano, fidelibus suis Ministris, tyranno trucidandos permittat. Sed et ab hoc liberatus, postea templa Gentilium destruxit, Arianos pepulit, legesque contra haereticos et Gentiles a Parente latas rigide observavit. Felix, si ingeniô suô potius, quam Eudoxiae Eunuchorumque, usus fuisset, ex quorum consilio a Chrysostomo dissedit, eumque etiam exiliô multavit. Obiit A. C. 804. aetat. 31. Successit ei Theodosius Iunior. Socr. l. 5. et 6. Zosim. et Sozom. l. 6. Marcellin. Cassiodor. Prosper, in Chron. Theophanes, etc.IV.ARCADIUSfluv. Cappadociae, apud Ptol. quem prius Acherontem dictum nonnulli volunt: Sed lone ab Acheronte illum Geographus locat. Vide Salmas. ad Solin. p. 888.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.